monumenta.ch > Plinius > sectio 201

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 201
{LXXVI} fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in mari certum est. CXX modium lentis pro saburra ei fuere.